De Admirandis, Pag. 192
 
Vanini, De Admirandis

/p. 192/ tantum), sed ab animali, puta cane, unde emissum

est, eundem – inquam – calorem numero,

sed non totum. Hic calor seu spiritus (idem

enim est secundum Hippocratem), diffusus in

omnes partes, agit in alias seminis partes, a

quibus et ratione diversus est et re separatus,

sicut ignis, qui in partes interiores sese inducit

luti, quod coquit, ut testa fiat. Quid miraris?

nonne in corpore quoque iam perfecto spiritus

agunt in humores, quorum tamen partes

sunt? Non est igitur (et sic tuae minoris probatio

corruit) spiritus pars corporis, quae formatur,

tametsi est una in massa, veluti coagulum

in lacte, sed est in corpore seminis, sicut agens

in patiente, non separatus loco, qui sensu percipiatur,

sed intellectione. Si spiritus innatus

calorem habet et humorem, et calor humorem

carpit atque depascitur et per consequens destruit,

quanto commodius architectus ille in

corpus aget, quod perficit? Alex. Gratias ago

tibi ingentes, quod ita quaestionem hanc pertractasti.

I. C. – Eas persolvi mihi cupio gratias,

ut intelligas me de vegetativa et sensitiva anima

locutum esse, non de rationali, quam non

a semine, sed a Deo infundi credimus, quod,

cum altiori repeto contemplatione, humanam

deplorare cogor miseriam. Nequit humanum

semen hominem generare, est enim homo per

formam, forma autem a Deo infunditur; at canis

canem ex sese ipso gignit, quare catelli semen

meo semine praeexecellentius erit? Alex

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum